monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > sectio 8 > sectio 12 > CANCELLARIO CAMPANIAE SENATOR P̅P̅O̅. (a. 534) > sectio 5 > sectio 12 > XXXII. SENATUI URBIS ROMAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > XXV. EDICTUM. THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 34 > uwbM.p.th.f.12.23 > XX. VVILIGIS SAIONI THEODERICUS REX. (a 507/511) > XV. SENATUI URBIS ROMAE ATHALARICUS REX. (a 526 fin.) > sectio 5 > ad Romanos, 7 > XXVII. GUDUIN SAIONI THEODERICUS REX. a. (523/536 ante Iun. 6) > XIII. PRUMARITH SAIONI THEODERICUS REX. (a. 507|511) > sectio 36 > sectio 5 > sectio 16 > sectio 56

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 56
Si enim quaesieritis bonum, in eo quod quaeritis bonum, statim repellitis malum. Numquam autem quaereretis bonum, nisi prius repelleretis malum, implentes verba Psalmistae dicentis: Declina a malo, et fac bonum . Cumque quaesieritis bonum, et vitaveritis malum, tunc vivetis in eo qui dicit: Ego sum vita . Bonum quaerit, qui credit in eum qui in Evangelio loquitur: Ego sum pastor bonus . Repellit malum, qui fugit eum de quo scriptum est: Mundus in maligno positus est . Et in oratione Dominica dicit: Libera nos a malo . Cumque quaesieritis, inquit, bonum, et non malum, et vixeritis, tunc erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixeratis ideo eum esse vobiscum quia nati essetis de Abraham.